Cum non ita pridem Hagae essem, studiose Lector, cepit me voluptas, ea omnia ibidem lustrandi, quae aliqu‚ sui vel magnitudine, vel eleganti‚, vel novitate spectatorem detinent. Fuere in oculis Principum palatia, sylvae partim inordinatae, partim longis ordinibus in quincunces digestae, atria tot vicroriarum monumentis conspicua, fossae aedificiis hinc inde ad aemulationem exstructis illustres, curules magnificae & pilenta Regales vectura nurus, armamentaria & horribiles Martis officinae, aliaque plurima. Quae dum lustro, ea mihi visus sum vidisse, quae non magis me afficerent, quŗm pastilli vectorem Sileni, aut equum pictorum tabulae, aut simiam elephanti conspectus. Verum publico subductus & per amicorum hic illic stationes domosque oberrans, fortŤ in Musaeum Nobilissimi Clarissimique Viri CONSTANTINI HUGENII, Zulechemi Domini &c. delatus fui. Veni huc planŤ tanquam capra ad festum suum, & oculis meis repperi debitas delicias, & [Grieks-]Ūdion[-Grieks] PoŽtarum spectaculum. Incidi quippe in grandem struem & sylvam PoŽmatum quae MOMENTA DESULTORIA inscripserat. Lasciviebam inter schedas hasce, conspersa mille & mille Epigrammatibus folia, veluti inter nucum cumulos cercopithecus, aut in farris acervo curculio. Uti ex avido armorum contactu deprehensus fuit Achilles, potuissem & ego deprehendi ex sollicita chartarum volutatione. Hinniunt admissarii equi, cum equarum odor nares adflat. idem ferŤ mihi evenire sensi ex conspectu tam procacis argumenti, quo pasci soleo, tanquam rore suo cicada. Nec contentus subit‚ & perfunctori‚ lectione, precibus monitisque impetravi ab auctore, ut ea publici juris faceret. Quae enim ille edi operaeprecium non putabat, seculo doctissimo & acutissimo, adeoque inter amicos perire volebat, ego ut ingeniosissima & non obvii saporis eidem propinanda putabam. Displicebat foetus parenti suo, placuit susceptori; & quem pro derelicto habebat, ut benŤ natum excepi ulnis, & nunc eruditorum oculis ostento, uti famae gloriaeque, ita & invidiae securum. Familiare hoc magnis ingeniis, ut quae scribunt optima, damnent ipsi, aut quae artis documenta dissimulant per modestiam, aliorum esse judicii mavelint, quŗm sui. Et fortŤ non est cujusvis de hoc studiorum genere judicare. Formarum censores plurimos habemus, boni & erecti carminis paucissimos. De illis sententiam dicere possunt etiam maximŤ deformes. De his non nisi PoŽtae & ab eodem sidere tracti. Est ex illarum numero facultas PoŽtica, quae actione & usu comparantur. Et uti idoneus rerum civilium judex esse nequit, qui se rebus & res sibi subduxit; ita poŽmatis genium non capit, nisi ab eodem genio afflatus. Haec ipsa, quae vides, Momenta sunt, & quidem Desultoria. Momenta, quia pleraque nullo molimine, sed impetu scripta sunt, non conatu, sed nutu, non ad lentas clepsydrae moras, sed subito calore & quadam festinandi voluptate, ut veluti per tussiculas & interruptos singultus egesta videantur. Alia namque in castris inter lituos & tympana, alia domi inter supplicum flagitationes & amicorum officia nata sunt. quaedam equitanti, quaedam naviganti, quaedam ambulanti exciderunt. quod sanŤ vitae genus uti longas moras nescit, & cunctationes fugit, ita praecipites subitosque animi motus amat. Desultoria sunt, quia cum non in castris solým, sed & in aulis alia se semper offerat rerum facies, alii hominum vultus, aliae curae, motus, jussa, non potuit non vagari mens libera & desultoriŤ ferri in res varias. Distrahuntur nubes roridae ŗ radiis Solaribus in guttulas minutissimas. nec aliter Autorem distraxere in diversa tumultus aulici bellicique, ut animum nunc celerem nunc illuc diviserit. tessella, dum aquarum superficiem ex obliquo jacta radit, saltuatim pergit. non secus, Pincipis sui subitis & iteratis imperiis avocatus, ad alia & alia deflexit & brevibus intervallis ad se rediit; non dissimilis Monomeris, Orientalibus populis, (si fides Gellio) singulis cruribus saltim currentibus. Non fertur uno tramite PoŽta noster, sed in vagum, & quaquaversým cursitat. E coelo in terras, Ť terris in coelos rapitur. modÚ in sylvis, modÚ in montibus, modÚ in aquis est. ab urbibus in domos, ab his in urbes saltum facit. Jam illi vir, aut foemina aut maleferiatus aliquis carmen facit. ŗ flammis & incendiis publicis accenditur, rapitur per vasta maris spatia, cum Meteoris assurgit & erigitur, mordet officiosam & inofficiosam supellectilem, in singulis humani corporis partibus dentem figit, per vicos & plateas ambulat velut aedilis aliquis, & sine populi suffragio pronunciat. nullam mundi particulam eximit suis lusibus & commentis. Vapulant illi Sol, Luna, pluviae, grando, nix, fulmina, ignes fatui, totusque exercitus imperfectorum corporum. Specula, forfices, dentiscalpia, acus, digitabula, flabella, & nihil non istorum impedimentorum ut stultitiae nostrae argumentum traducit. ita prisco PoŽtarum more Superos inferosque naturam omnem & artem, totam Sapientiae, totam Moriae pari libertate exercet. Laudat, vituperat, suadet, dissuadet, mulcet & asper est. specularetur cum Thalete, monet cum Socrate, censor est cum Catone, ridet cum Democrito, flet cum Heraclito. acupungit ipsum sartorem, penicillo suo perstringit pictorem, cum milite caesim & punctim agit, Thaidas & Nomentanos nepotes laedit ali‚, hoc est doct‚ & dicaci cuspide, omnes singulosque Epigrammate. Est inter aviculas motacilla, quae in saltibus non magnis spatiis volitat, sed breves facit de arbore in arborem, de virgulto in virgultum discursus. Idem facit noster in hoc Operis sui salicto. arripit argumentum & deserit, intrat ut exeat, venit & abit, nec, uti scopulis conchae, diu uni immoratus, stationem, qu‚ steterat, relinquit. saepius incipit, saepius desinit, & repetitis exordiis multas absolvit fabulas, non sine verbere. Non invito ad lectionem sedentarios, & qui foetus lambere in longum tempus amant, ac continu‚ mentis agitatione solidos dies fatigant, non absimiles vulturi, qui Tityi ac Promethei extis aeterným incubat, sed eos, quibus interrupta sunt otia, & divisi in plurima labores, quique in ipso conceptu pariunt. Nec ad PoŽticon hoc epulum cupiam accedere tristes & tetricos Deos, quibus nonnisi suspirio exit vox, sed quibus erudita comitas & non ficta hilaritas & supercilÓ expers frons, & jecur molle & splen cachinnans in virtutibus sunt. Abesse jubeo vitilitigatores, & minutiarum anxios sectatores, qui ob voculae situm aut accentum, frontem corrugant, & fluctus in simpulo excitant. Quin & illos, qui cum noctuae sint, indognantur non videre se vim Epigrammatis obiter lecti. Etiam hic locum habet: qui nucleum esse vult, nucem frangat oportet. aquarum potoribus & in Boeotia natis haec non scribuntur, verum Lectori attento & cui repetita lectio secreta aperit. quae diluti & fatui saporis sunt, gustamus cum fastidio & contemptu, quae verÚ erecti, attent‚ pitissatione, & frictione crebrisque morsicationibus. Joviales convivas, Mitiones, Laelios, Augustos, Cicerones advoco, quibus suave est jocari sine noxa, ridere sine felle, quibus fabae & betae fabrorum prandia non sapiunt, sed asellos, & scaros, & apros & mullos in delitiis habent. Praestant hÓc condimenta cibis, juscula carnibus, acumina rebus, apparatus argumento, qui in rebus etiam vilissimis elegantissimus est. Fulgent fumi acuminum luce. res nihili inventione maximae sunt. obtusa acuuntur ingenii solertia, & mira perspicacitate ipsae, ut ita loquar, cotes pungunt. Loquor citra gratiae spem. plurima sunt, quae Bilbilicum vatem provocant; acumine, verborum emphasi, materiae copi‚ & ornatu. Veterum Graecorum & Romanorum acutŤ dicta, allusiones & historiae hÓc illžc inspersae pro gemmulis sunt & coralliis, utensilia etiam corporis nostri despectores coronantur & splendent. Intercursat [Grieks-]tÚ Íthicon tŰi physikŰi, tÚ thymikon tŰi epithymÍtikŰi[-Grieks], miscetur utile dulci, honestum utrique. jam Anacreonticum quid, jam Aristophanicum legis. Non unius pulpae sunt, quae sapis. Prodeunt in scenam mortalium ineptiae & multiformis fatuitas. in quam Satyram non scribere difficile est. Quare non pedes solým in Epigrammatibus, sed & dentes invenies & ungues, quod ajunt, in ulcere. Nemo vapulat bonus, neino impunŤ fert malus. Finguntur mali, non signantur. In rationis conceptibus luditur ingenio, nullius odio. Characteres crede & ideas describi potius, quŗm exempla viventium. Grassabatur Ajax in sues, quas Graecos putabat. Etiam furiis correpti vates perstringunt, quos nesciunt. Utopia pro regno ipsis est, subditi Lestrygones, Phaeaces, Polyphemus, Circe, Calypso, ŗ fictione sunt. Nemo in se dici putet, quod in vitium, & fieri saltem posse putet, quidquid exaggeratur ceu factum. Qui vatibus indignantur, lapidem mordent. non loquuntur ipsi. Pythius intus, agit, quo inspirante non possunt non loqui. Non peccat, qui necessitate peccat, & SuperŻm afflatu. Quisquis legere haec Momenta vel Desulturas voles, momentaneus sis oportet & Desultorius. lta nee irae ob hoc, nec amori ob aliud Epigramma longam moram dabis. Non ridebis diu ob hujus festivitatem, nec dolebis diu ob alterius naeniam. Fabulae totius partes & dramata sunt miles, studiosus, professor, sartor, pictor, princeps, lex, legatus, sacerdos, &c. ut PoŽticam non particularem scientiam, sed universalem esse credas, quae nihil intactum indictumque sinit.
Fruere, Lector, commentis ingeniosissimis. Digessi ea in ordinem, ut potui; ipsam annorum seriem secutus. noluit sibi hoe negotii dari autor, & quae cuncta habebat contemptim, aliorum curae singula esse maluit, quŗm suae. Non hÓc canoras nugas & rerum inopes damus. Ab ea mente profecta sunt, quae castrorum vallis conclusa, ubique esse amat, & palatiis circumscripta spiritum extrudit latiýs in obvium quodcunque. Ubi tympana Martius furor pulsat, haec Apollinis citharam furore alio quatit. Evocata ŗ Principibus pari fiduci‚ Delo Phoebum Musasque arcessit, & jussus imperata facere ŗ DÓs terrestribus, imperat coelestibus. PoŽmata haec cum legis, in virtutum te area versari puta. Erga amicos candidus est vates & officiosissimus, in improbos acer, in Patriam pius, in Principes suos gratus, in hostes publicos animosus, in rebus laetis comis, in tristibus serius, in sacris religiosus. ut non boni vatis solummodo notas, sed & civis optimi ubique deprehendas. Qui famem publicam redimunt, novi commeatus & luculentae frugis vectur‚, gratiam publicam merentur. Eandem & mihi deberi puto, qui desideria dŲctorum recreo sapidissimis bellariis. Si sapient tibi, evasisti maledictum meum. Si non sapient, exspue. Non fert thuris odorem ad stivam enutritus, nec erecti carminis fragrantiam gens Arcadum.
Ludovicus C.F. Hugenius
Lectori S.
STatim ŗ Barlaeo praefari, ut mearum neque virium sit neque frontis, Lector; qui me tamen editore nunc uteris, aequum est quam brevissimŤ exponentem feras, quid ipse momenti tulerim ad haec Momenta, & me allaborante quid accesserit pristinae editioni. Accedunt, ecce, & operi praemittuntur Inseriptiunculae, quibus illud Autor ante septennium, & quod excurrit, amicis dedicavit. Harum te capiet, nisi fallor, ipsi Naturae grata varietas, & in pari argumento, cum eodem omnes tendant, singularum diversus sermo, vel acumen. Hasce ab indulgentia Patris mei cum impetrassem, ipsa rei ratio exigere visa est, proximo agmine ut incederent quae ad Inscriptorem singuli amicorum rescripsere. Hisce item ab cadem benevolentia extortis, ne quid sit fraudi mihi, suum singulis assignavi ordinem, quo quaeque scripta vel perlata vidi; ne hic quidem, ut opinor, male de te meritus, qui tot praestantium ingeniorum easdem cogitationes exhibeo tam longe divers‚ verborum eleganti‚ comptas. Hactenus in vestibulo versamur: mediam aedificii molem totam priori similem reperies; posticam verÚ totis tribus libris novorum Epigrammatum auctiorem; quibus an se videri possit Auctor, quantum prioribus plerosque superasse, ne quid affectu sanguinis impellente protrudam juvenilius, tui arbitrii facio.

In PoŽmatia & Otia
Illustri Viri
Constantini Hugenii
Equitis, Zulichemi Toparchae, Celsissimo
Principi ŗ Consiliis & Secretis.
CONSTANTER Patriae soli Patriaeque Parenti
Qui vacat, & soli vix vacat ipse sibi,
Urbanis procul officiis castrisque relictis
Ipse suis hic se reddit, & ipse sibi.
Hic canit. &, quantum superest Patriaeque Patrique,
Posteritas, tantum nunc vacat ille tibi.

DANIEL HEINSIUS.
Ex tempore scribebat.
In PoŽmata
DOMINI ZULICHEMII,
Ad Lectorem.
ENthea sydereae qui, Lector, acumina mentis
Tot sine labe sales deliciasque stupes;
Quae venereris habe: Nisi sis Deus ipse, Deive
Instar habens, tanto non capis aequa Viro.

FINGO ERGO SUM
IN
CONSTANTINI HUGENII
PoŽmata.
HUgenidas nuper Musas cým forte rogarem,
Vt canerent Domini laudibus apta sui;
Omnia cým possent, id solým posse negarunt;
Hoc illae vitium rusticitatis habent.
Caetera sollicitant nequicquam hic numina vates;
Hugenides illud non potuere Deae.
MARCUS ZUERIUS BOXHORNIUS.
In Nobilis & Illustris ZULICHEMII Domini
OPUS POETICUM.
Ad
Saeculi nostri Bataviae PoŽtas.
TOlle caput, dejecta cohors, inhonoraque vatum
Turba, PoŽtarum jam novus instat honos.
Sidera sublimi feriamus vertice cuncti,
Aethere‚que velit quilibet ire vi‚,
(5) Nec sibi flectendas desperet Principis iras
Si quis in irato Principe Naso gemit,
Dum sacras quatit aula fides, vicinaque sceptro
Purpura Pierias vestit amica Deas.
Temporis haec fortuna mei est, quac falsa Quiritum
(10) Gloria. Quis, Scythica dum dolet exul humo,
Quis fuit Ausonia magnatum doctus in aula?
Vel quis Doctorum, dic mihi, visus amans?
Quis vindex, quis fautor erat? nemo, Hercule, nemo.
Ibat in exilium turba novena suum,
(15) Barbarie capiente locum, cum surgere vates
Iussus; in augusta tunc nihil Urbe fuit
Augusti, magnique nihil. Nunc sidera splendent
Altera, & aulai in culmine Musa sedet;
Proscribitque malas artes, attentaque praestat
(20) Ora Ducum, & cunctis civibus una placet.
Admirande virŻm, cui lotis carmina labris
Fundere & in Furias intumuisse pias
Affectem, nisi tanta tuae spiramina mentis
Sola forent. mihi tu praecine, ponŤ sequar.
(25) Imus ego, tu summus eas. hoc ordine vates
Stant Batavi. noster Pollio in arte prior,
Mecaenas nos Belga praeit. Romana sequuntur
Nomina. tunc saecli gloria, vatis erat.
Nune vatis quoque, sed vatum solius amantis
(30) Hugenii, vel dic tersius, Eugenii est.
C. BOYUS, ICtus.
M D CXLIV.
AD LECTOREM.
QUos legis, ingenii totidem miracula, versus,
Heic lege qu‚ deceat lege stupere tibi.
Haec aliena locis, alieno tempore nata,
Hugenii cerebro tam bene nata vides.
(5) Temporis haec puncto, si non ex tempore, fudit
Singula, quae punctum temporis omne ferent.
Ille PoŽtarum Deus Otia fecerat olim,
Et praesens BatavŠm Phoebus ephebus erat.
Hoc, dum sustinuit vir tanta negotia solus,
(10) Publica procurans commoda, panxit opus.
Non labor illud erat, sed desultorius alt‚
Fronte remittentis seria lusus erat;
Usque stylum revocante manu, retrahentibus illam
Undique millenis sollicitudinibus.
(15) Carmina secessum quaerunt scribentis; Apollo
Hic nequit Auriaci rebus abesse Iovis.
Illa tamen mediis ita deproperavit in actis,
Ut superent cultum, Phoebe Latine, tuum.
En tempus quo nata vides Epigrammata, Lector,
(20) Cum venia poterant qualiacunque legi.
Natales nunc hisce locos, attende, docebo.
Ut magis obstupeas, id quoque scire tuum est.
Turbida castra, boans stabulum, palatia Martis
Horrea, trux pelagus contribuere locos.
(25) Barbaries armata manu, Neptunius horror,
Aurigae, calo, mulio, nauta ferox,
Hortantis socios insana celeusmata nautae,
Clamor agasonum, jurgia, pugna, furor,
Quadrigae, quassata ratis, stridorque rudentum
(30) Undique grandisonis obstrepuere modis.
Quadrupedes, bipedes asini, vinosa Gradivi
Orgia, Bellonae Musica, Musa tubae,
Tympana rauca, minax lituus, vocumque virumque
Proelia pacatae concrepuere lyrae.
(35) Perfidus Hugenii Boreas turbavit avenam,
Saeva Noti rabies barbita, plectra, fides.
Quis locus Aoniis inter loca Martia divis?
Collocat Aonias hÓc tamen ille deas.
Quis locus Aoniis inter Neptunia divis?
(40) HÓc tamen Aonias collocat ille deas.
Nempe suo totum circurnfert pectore Pindum.
Sic ubi jussa fuit Musa venire venit.
Sic toties cum Marte coÔt, cum rege Profundi
Euterpe toties Hugeniana coÔt.
(45) Sed coÔtu Venus omnis abest. neque pagina prurit
Ulla, meat chart‚ virgine casta manus.
Ecce, locos scribentis habes, en tempora, lector,
Tempora momentum, castra salumque locos.
Hactenus ista. nihil dictis, nihil addimus ultra,
(50) Caetera nec laudo, ne potuisse neger.
Henricus Bruno.
IN HAGAM VOCALEM.
QUisquis es, Augustam peregrŤ qui tendis ad Hagam,
Parce foris Hagam visere, vise domi.
Non opus est Hagam nunc ire, viator; ad Hagam
In patriŠ lector stare, jacere potes.
(5) Ante focum residens, natali lentus in umbrŠ,
Haga potens quae sit tota videre potes.
Magnus eam, pedibus divino carmine vinctis,
Nunc tibi circumfert, nunc tibi donat Eques.
Nunc peregrina sibi, nunc se divisa per Orbem
(10) HugeniŠ didicit se tibi voce loqui.
Templa, domus, lapides, vicique, viaeque loquuntur,
Ille pater vocum mille dat ora Loco.
Muta Loci natura, redi. mox Haga tacendo
Quale peroravit semper adoret opus.
IN HOMINEM.
NOn satis Hugenio vocalem versibus Hagam
Condere, vel saxis addere verba fuit.
Prodigio propiore diis adseribitur. ante
Vis hominum, linguae vis fuit ante loqui;
(5) Solus homo semper solo fuit ore disertus:
Hugenii eloquiis, ecce, vel ossa sonant.
Artibus Hugenii jam toto corpore lingua,
Nec semel aut iterum garrula lingua sumus.
Lingua sumus pede, lingua manu. de vertice summo
(10) Ad talos vox est Hugenianus Homo.
Quae mens, quis genius, quis spiritus hos agat artus,
Non DI, non homines, iste loquatur Homo.
In quo, muta suis linguis cum membra loquantur,
Garrula nunc oris lingua tacere potest.
HENRICUS BRUNO.
MOMENTORUM
INSCRIPTIUNCULAE
AUTORIS.
[CH1644:184]
Ad Elizabetham Principem Palatinae
DIva, tribus nuper sociis excepta PoŽtis
Quali te decuit pascier ambrosi‚;
Non ego, ne dubita, tantis bellaria mensis,
Non ego, me de me judice, digna fero.
(5) Si quidquam, bene pasta, mei, post fercula magni
Nominis, exigu‚ sumere lance voles,
Post apros grandesque datos in prandia rhombos,
Quo constet levior coena, minutal habes.

[CH1644:175]
Ad Cardinalem Mazarinum.
DEspice in has valles summo de culmine rerum,
Hesperias Francis inter oborte faces
Sol Patriae, Sol non Patriae, illustrissima Terris
Lampas ab occiduo tradita Richelio:
(5) Despice. nec dubita, laudes augere Deorum
Dignari radijs infima quaeque suis.
Aspicis hunc Coeli Solem? quŗcumque movetur
Despicit; at certe despicit ille nihil.

[CH1644:171]
Ad Annam Mariam ŗ Schurmans.
ILle ego qui raris sudata Poemata stillis
Saepe dedi, toto nunc simul imbre pluo.
Anna meus stupor, Anna tui fax unice saecli,
Porrige non aegras ad mea dona manus.
(5) Si crambe repetita potest mors cocta vocari,
Hanc ego non aliquid mortis olere nego.
At si spem facio (facio, illustrissima rerum)
Taedia non alias haec habitura vices.
Da mihi te testem tabulis adscita supremis,
(10) Nec grave sit, quae sunt ultima, ferre semel.
Non modÚ, quod brevis est & momentanea, mortem,
Sed, quia postremam, novimus esse levem.

[CH1644:171]
Ad Comitem de Servient.
MAxime Plenipotens, qui seria, ludicra, parva &
Grandia, quidquid agis, plenipotenter agis:
Summe vir, his te quisquiliis permitte rogari,
Ut Zulichemium plenipotenter ames.

[CH1646:037]
Ad Comitem de Avaux.
GRande Monasterii decus, illustrissime Memmi,
Unice facundae nobilitatis honos;
Excipe quo Pacem vultu sectaris, aperto
Excipe quae ferimus dona supercilio.
(5) Oratore Deo nitor minus esse molestus,
Prodeo prodenti nixus Atlantiade.
Si qua Monasterii loquimur male consona curis,
Mercurii certŤ numen et omen ama.
Quid, Memmi, caduciferam pugnare videtur
(10) Cum sibi collega Plenipotente manu?

[CH1646:182]
Ad Baronem Couvrellium.
MAgne Vir, indigno nuper de carcere luci
Reddite, cui splendor defuit absque tuo;
Fare, fatere, quod invitum fari atque fateri
Ipse tui sensus coget & ipse mei:
(5) Non mea me rides, in libertate loquendi,
Compede, non propriis verba ligare modis?
Hic furor est, haec Anticyris insania vatum
Digna, quod est licitum nolle, negata sequi.
Excipe quod, si te liceat constanter amare,
(10) Hoc ego de licitis & sine fine volo.

[CH1644:176]
Ad Alexandrum Humium, Eq.
NObilis Hume, me‚ per stillas humide ven‚,
Da veniam toto si modÚ fonte mades.
Naturam sequimur. vidistin' ut assecla paucis
De Coelo guttis proximus imber eat?

[CH1644:087]
Ad Hugenum Grotium.
GRotiadae, summo Batavorum Belga BatavŻm
Infimus haec dono dat, dicat Hugenius.

[CH1644:187]
Ad G. Borellum in Anglia Legatum.
ITe meum mea conventum Momenta Borellum.
In pretio, si vos spreverit, illud erit:
Hugenium implentem partes constantis amici
Non mare, non vinctos impediisse pedes.

[CH1644:177]
Ad I. Iunium Collegam.
COllegae Iunio junior Collega vetustae
Dedicat exiguum pignus amicitiae.

[CH1644:169]
Ad Claudium Salmasium.
MAxime Salmasi quem nil nescire negare
Non licet, est quod te scire negare velim.
Scilicet, Hugenium satis insanire PoŽtam
Ut quid te dignum crederet esse sui.
(5) Credidit hic tamen, et magnis non magna placere,
QuÚ magis emineant, munera posse viris.
Hac mercede mali tolera fastidia Libri:
Quod solum poteras discere, ego docui.

[CH1644:130]
Ad Iohannem Dedelium.
ACcipe, vir venerande, vir excellens, vir amice,
Quae veteri titulo dixeris, haec mea sunt.
Non ego cuique suum tribuam te judice, ni te
Culturae faciam carpere poma tuae.

[...]
RESCRIPTA
DE
MOMENTIS,
Ordine quo perlata fuerunt.
SUmme vir Hugeni, quem nil nescire negari
Non licet ingenuum quae didicisse decet,
Tam bene si scirem quae me nescire negasti,
Quam scio te summis vatibus esse parem,
(5) Tum te veridicum possem quoque dicere vatem,
Ut credo reliquis vatibus esse parem.
Fingere nimirum docto dat Musa Poetae
Quod lubet, & verum non videt ullus amor.
Sic ego judicio nil nescio vatis amici:
(10) Non ita, si vates deerit, amicus ero.
Scire negas unum, quod spondes velle docere,
Nempe malum vestri muneris esse librum.
Hoc unum est quod te nolim didicisse magistro,
Nec possum. contra stat tuus ille liber.
(15) Quae tam fruge bona est, quae tam jucunda legenti
Pagina, tot promens seria totque joca,
Melle madens, & felle rigens, & utroque diserta,
Sic docet ut placeat, sic placet ut doceat.
SALMASIUS tuus, numine Musarum tuarum afflatus
repentŤ fusis his malis versiculis pro bono libro summas
grates agit; Leidae Kal. Iulius M DC XLIV.
Monsieur,
VOstre riche present, qui vient de m'estre rendu, m'a ravi. Toutes les expressions, que je peux trouver, sont au dessoubs des pensťes de recognoissance que j'ay pour vous. Vos exquises productions publiques suffisoyent Š me faire naistre de l'admiration pour vostre excellent esprit. Mais vous avez voulu, que j'eusse une obligation particuliere Š me recognoistre vostre redevable, par le PoŽme tout vostre, dont il vous a pleu m'honorer. Ie le diroy parfaict, si je n'en estoy le subject. Ie voy, que vous avez voulu monstrer, qu'il n'y a point de matiere si rude, qui ne soit capable de recevoir de la polissure de vostre main. Ie suis tentť Š valoir quelque chose puis que vous me faictes l'honneur d'avoir des pensťes avantageuses pour moy. Que pourra produire vostre solitude, puis que les Tambours & Trompettes ne peuvent faire assez de bruict, pour vous empescher de vous recueillir en vous mesmes? I'ose vous renvoyer une legende pour vostre don. Vous aurez subject Monsieur, de dire que je vous paye de mauvaise monnoye, et que le commerce que vous avez voulu commencer, vous est trop desavantageux pour le continuer. Ie l'avoue, en attendant 'e bonheur d'y suppleer d'ailleurs. Cependant je vous baise treshumblement les mains, & m'en vay m'entretenir avec vous, et donner des heures Š vos agreables Momens, demeurant avec mes voeux et mes devoirs,
Monsieur,
Vostre tres-humble & tres-obligť serviteur SPANHEIM.
De Leiden ce 2 Juillet 1641.
In Momenta Desultoria Viri Illustris
CONSTANTINI HUGENII,
Equitis, Zulichemii Toparchae &c.
EPIGRAMMA
FREDERICI SPANHEMII.
IUliades Batavae narrat miracula glebae,
Quae stupeant Tuscus, Celta, Britannus, Iber.
Accedit reliquis majus mirabile, versa
Artifici in veterem Bilbilin Haga manu.
(5) Prisca suas habeat sibi res jam Bilbilis, ista
Bilbilis ingenii plus & acoris habet:
Illa suo structa est inter blanda otia vati,
Ista inter lituos, inter & acra suo.
Fescennina suum proscribit pagina vatem,
(10) Pagina in obscenos luxuriosa sales:
Istum casta Orbi commendat pagina vatem,
Incoctis recto pagina facta jocis.
HUGENII hoc decus est, decora inter maxima, solus
In Batavo Hispanum qui docet orbe loqui.
(15) Baeticolam Hvgenio non mirum cedere vatem,
Iam pridem Batavis cedere discit Iber.